- ASPIS
- I.ASPISCataoniac Satrapa, ab Artaxerxe deficiens, a Datame autem in ordinem coactus. Corn Nepos, l. 14. c. 4.II.ASPISinter Aegyptiorum Numina; Athenagoras Orat. pro. Christianis, sub init. Aegyptii, inquit, feles etiam Crocodilos et serpentes et Aspides et canes pro Diis habent. Hinc apud Prudentium Hymnô14. περὶ ςτεφάν. Romanus Martyr, non Romanorum minus, quam Aegyptiorum hac in re vecordiam, Asclepiadi Praefecto obiciens, inter alia ait, v. 253.Pronusque adora, quidquid in terris sacriest,Deos Latinos et Deos Aegyptios.Et paulo post, v. 256.Venerem precaris! comprecare et simiam,Placet sacratus aspis Aesculapii, etc.Vide Pfannerum System. Theol. Gentilis c. 1. §. 1. num. 2. et infra voce Chelidonia, it. Serpens: uti de eius internecino hoste, infra ibidem Ichneumon. Hebraeis modo pethen dicitur, modo achsub; quorum hoc posterius ab Arab. achasa ortum, retorquere denotat et reftectere rem ad suum principium, aspidisque naturae eximie convenit. Illa enim teste Nicandrô Theriac. v. 1 59. soler κατ᾿ εναντίον ἕρπειν, in contr arium serpere. Etiam εἰς κύκλους πολλοὺς ἐλιςςόμενον καςθευδειν: i. e. in plures circulos convolutam dormire, ait Aelianus l. 17. c. 5. et Aristophanis Scholiastes in Vespis. Cuiusmodi circulos ὄιμους Graeci dicunt, Hesych. Atque hinc factum, ut apud cos ἀπὶς tam pro clypeo, quam pro serpente sumatur. Rotundos autem fuisie Graecorum clypeos vel ex Poeta discimus, a quo Polyphemi oculis orbicalaris describitur, Aen. l. 3. v. 637.Argolici clypei aut Phoebeae lampadis instar.Vide Turneb. Adversar. l. 2. c. 27. Unde in Homero passim ἀπίδες ἔυκυκλοι et ἀπίδες ὀμφαλόεςςαι, ubi Scholion, ςτρογγύλαι, περιφερεῖς. Et Diodor. Sic. l. 20. τὸν τῆς ἀπίδος κύκλον μιμησάμενος, clypei circulum imitatus. Nempe quia serpens hic spiris suis clypei formam omnino exprimit; hinc nomen ad utrumque notandum adhibitum est. Bochartus ubi supra c. 4.III.ASPISoppid. et mons Africae, Meis incolis, teste Curione. Sil. Ital. l. 3. v. 244.In clypei speciem curvatis turribus Aspis.Est etiam insula prope Cyclads, et Macedoniae civitas, a Philippo Persii patre condita. Item insul. Lyciae, et alia inter Lebedum et Tieum, alia Psyris vicina, alia quaedam sine arboribus, et alia ultra Pislam. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.